share | contact |

Little Office

MATINS

Ave Maria, secretly, which is said always at the beginning of all the Hours.

V. Dómine, lábia mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus, in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæula sæculórum. Amen.
Alleluia. Thus is said Alleluia at all the Hours throughout the year, except from Septuagesima to Holy Saturday; for then is said: Laus tibi Domine, Rex æternæ gloriæ.

Invit. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
Invit. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

Psalm 94. Venite, exsultemus Domino.
An invitation to praise God, and to obey Him.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Invit. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos: quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Invit. Dóminus tecum.

In the following verse of the Psalm, at the words veníte, adorémus, et procidámus ante Deum all genuflect.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus: veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Invit. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Invit. Dóminus tecum.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Invit. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Invit. Dóminus tecum.
Invit. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

Hymnus

QUEM terra, pontus, sídera
Colunt, adórant, prædicant,
Trinam regéntem máchinam,
Claustrum Maríæ bájulat.

Cui luna, sol et ómnia
Desérviunt per témpora,
Perfúsa cœli grátia,
Gestant Puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,
Cujus, supérnus Artifex
Mundum pugíllo cóntinens,
Ventris sub arca clausus est.

Beáta cœli núntio,
Fecúnda Sancto Spíritu,
Desiderátus Géntibus
Cujus per alvum fusus est.

Jesu tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sempitérna sæcula. Amen.


At the Nocturn

On Sunday, Monday, and Thursday:
From the First Nocturn.


On Tuesday and Friday:
From the Second Nocturn.


On Wednesday and Saturday:
From the Third Nocturn.

 


First Nocturn

Ant. Benedícta tu.

Psalm 8. Dómine, Dóminus noster
God is wonderful in His works; especially in mankind, singularly exalted by the Incarnation of Christ.

DOMINE, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cœlos.
3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
4 Quóniam vidébo cœlos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
6 Minuísti eum paulo minus ab Angelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8 Vólucres cœli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri.
Ant. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Ant. Sicut myrrha.

Psalm 18. Cæli enarrant
The works of God show forth His glory: His law is greatly to be esteemed and loved.

Cæli enarrant gloriam Dei: * et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
2 Dies diei eructat verbum, * et nox nocti indicat scientiam.
3 Non sunt loquelæ, neque sermones, * quorum non audiantur voces eorum.
4 In omnem terram exivit sonus eorum: * et in fines orbis terræ verba eorum.
5 In sole posuit tabernaculum suum: * et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
6 Exsultavit ut gigas ad currendam viam, * a summo cæli egressio ejus.
7 Et occursus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscondat a calore ejus.
8 Lex Domini immaculata, convertens animas: * testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda: * præceptum Domini lucidum illuminans oculos.
10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi: * judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
11 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: * et dulciora super mel et favum.
12 Etenim servus tuus custodit ea, * in custodiendis illis retributio multa.
13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me: * et ab alienis parce servo tuo.
14 Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: * et emundabor a delicto maximo.
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: * et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
16 Domine, adjutor meus, * et redemptor meus.
Glória Patri.
Ant. Sicut myrrha electa, odorem dedisti suavitatis, sancta Dei Genitrix.

Ant. Ante torum.

Psalm 23. Domini est terra
A song of triumph for the translation of the Ark to Mount Sion.

Domini est terra, et plenitudo ejus: * orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum: * et super flumina præparavit eum.
3 Quis ascendit in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, * qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
5 Hic accipiet benedictionem a Domino: * et misericordiam a Deo, salutari suo.
6 Hæc est generatio quærentium eum, * quærentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: * et introibit Rex gloriæ.
8 Quis est iste Rex gloriæ? * Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio.
9 Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: * et introibit Rex gloriæ.
10 Quis est iste Rex gloriæ? * Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ.
Glória Patri.
Ant. Ante torum hujus Virginis frequentate nobis dúlcia cántica drámatis.

Continue below at Diffusa and the rest.

 


Second Nocturn

Ant. Specie tua.

Psalm 44. Eructavit cor meum
The excellence of Christ’s Kingdom, and the endowments of His Church.

Eructavit cor meum verbum bonum: * dico ego opera mea Regi.
2 Lingua mea calamus scribæ: * velociter scribentis.
3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: * propterea benedixit te Deus in æternum.
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, * potentissime.
5 Specie tua et pulchritudine tua: * intende, prospere procede, et regna.
6 Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam: * et deducet te mirabiliter dextera tua.
7 Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent: * in corde inimicorum Regis.
8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directionis virga regni tui.
9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: * propterea unxit te, Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.
10 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: * ex quibus delectaverunt te filiæ regum in honore tuo.
11 Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: * circumdata varietate.
12 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: * et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
13 Et concupiscet Rex decorem tuum: * quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
14 Et filiæ Tyri in muneribus * vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis.
15 Omnis gloria ejus filiæ Regis ab intus, * in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.
16 Adducentur Regi virgines post eam: * proximæ ejus afferentur tibi.
17 Afferentur in lætitia et exsultatione: * adducentur in templum Regis.
18 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: * constitues eos principes super omnem terram.
19 Memores erunt nominis tui: * in omni generatione et generationem.
20 Propterea populi confitebuntur tibi in æternum: * et in sæculum sæculi.
Glória Patri.
Ant. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

Ant. Adjuvabit eam.

Psalm 45. Deus noster refugium
The Church in persecution trusteth in the protection of God.

Deus noster refugium, et virtus: * adjutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.
2 Propterea non timebimus dum turbabitur terra: * et transferentur montes in cor maris.
3 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum: * conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
4 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
5 Deus in medio ejus, non commovebitur: * adjuvabit eam Deus mane diluculo.
6 Conturbatæ sunt Gentes, et inclinata sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
7 Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.
8 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram: * auferens bella usque ad finem terræ.
9 Arcum conteret, et confringet arma: * et scuta comburet igni.
10 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: * exaltabor in Gentibus, et exaltabor in terra.
11 Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.
Glória Patri.
Ant. Adjuvabit eam Deus vultu suo: Deus in medio ejus, non commovebitur.

Ant. Sicut lætantium.

Psalm 86. Fundamenta ejus
The glory of the Church of Christ.

Fundamenta ejus in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
2 Gloriosa dicta sunt de te, * civitas Dei.
3 Memor ero Rahab, et Babylonis * scientium me.
4 Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, * hi fuerunt illic.
5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundavit eam Altissimus?
6 Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: * horum, qui fuerunt in ea.
7 Sicut lætantium omnium: * habitatio est in te.
Glória Patri.
Ant. Sicut lætantium omnium nostrum habitatio est in te, sancta Dei Genitrix.

Continue below at Diffusa and the rest.

 


Third Nocturn

Ant. Gaude, Maria Virgo.

Psalm 95. Cantate Domino
An exhortation to all creatures to praise God.

Cantate Domino canticum novum: * cantate Domino, omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus: * annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, * in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: * terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: * Dominus autem cælos fecit.
6 Confessio, et pulchritudo in conspectu ejus: * sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriæ Gentium, afferte Domino gloriam et honorem: * afferte Domino gloriam nomini ejus.
8 Tollite hostias, et introite in atria ejus: * adorate Dominum in atrio sancto ejus.
9 Commoveatur a facie ejus universa terra: * dicite in Gentibus quia Dominus regnavit.
10 Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: * judicabit populos in æquitate.
11 Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus: * gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
12 Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit: * quoniam venit judicare terram.
13 Judicabit orbem terræ in æquitate, * et populos in veritate sua.
Glória Patri.
Ant. Gaude, Maria Virgo: cunctas hæreses sola interemisti in universo mundo.

Ant. Dignare me.

Psalm 96. Dominus regnavit
Joy at the coming and reign of Christ.

Dominus regnavit exsultet terra: * lætentur insulæ multæ.
2 Nubes, et caligo in circuitu ejus: * justitia, et judicium correctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum præcedet: * et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ: * vidit et commota est terra.
5 Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: * a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus: * et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: * et qui gloriantur in simulacris suis.
8 Adorate eum, omnes Angeli ejus: * audivit, et lætata est Sion.
9 Et exsultaverunt filiæ Judæ: * propter judicia tua, Domine:
10 Quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram: * nimis exaltatus es super omnes deos.
11 Qui diligitis Dominum, odite malum: * custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætitia.
13 Lætamini, justi in Domino: * et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
Glória Patri.
Ant. Dignare me laudare te, Virgo sacrata: da mihi virtutem contra hostes tuos.

Ant. Post partum.

Psalm 97. Cantate Domino
Invitation to praise the Lord for the victories of Christ.

Cantate Domino canticum novum: * quia mirabilia fecit.
2 Salvavit sibi dextera ejus: * et brachium sanctum ejus.
3 Notum fecit Dominus salutare suum: * in conspectu Gentium revelavit justitiam suam.
4 Recordatus est misericordiæ suæ, * et veritatis suæ domui Israel.
5 Viderunt omnes termini terræ * salutare Dei nostri.
6 Jubilate Deo, omnis terra: * cantate, et exsultate, et psallite.
7 Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi: * in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ.
8 Jubilate in conspectu regis Domini: * moveatur mare, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et qui habitant in eo.
9 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt a conspectu Domini: * quoniam venit judicare terram.
10 Judicabit orbem terrarum in justitia, * et populos in æquitate.
Glória Patri.
Ant. Post partum, Virgo, inviolata permansisti: Dei Genitrix, intercede pro nobis.

End of the Nocturn

 


V.
Diffusa est gratia in labiis tuis.
R.
Propterea benedixit te Deus in æternum.
Pater noster, said in secret.
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo.
Absol. Précibus et méritis beátæ Maríæ semper Virginis et omnium Sanctórum perducat nos Dóminus ad regna cælórum R. Amen.

V. Jube Dómine, benedícere.
Bened. Nos cum prole pia benedícat Virgo Maria. R. Amen.

Lesson i Ecclus. 24, 11-13.
In ómnibus réquiem quæsivi, et in hereditáte Dómini morábor. Tunc præcépit et dixit mihi Creátor omnium, et qui creávit me, requievit in tabernáculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israel hereditáre, et in electis meis mitte radices. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo gratias.

R. Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio: * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulisti.
V. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Quia.

V.
Jube Dómine, benedicere.
Bened. Ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum.
R.
Amen.

Lesson ii Ecclus. 24, 15-16.
Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta similiter requiévi et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto et in parte Dei mei heréditas illius, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Tu autem, Domine, miserere nobis.
R.
Deo gratias.

R.
Beata es, Virgo Maria, quæ Dominum portasti, Creatorem mundi: * Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes Virgo.
V.
Ave, Maria, gratia plena; Dominus tecum. Genuisti qui te fecit, et in æernum permanes virgo.

When the Te Deum is said, add: Glória Patri. Genuisti.

V.
Jube Dómine, benedicere.
Bened. Per Virginem Matrem concédat nobis Dóminus salútem et pacem.
R.
Amen.

Lesson iii Ecclus. 24, 17-20.
Quasi cedrus exaltáta sum in Libano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jericho: quasi oliva speciosa in campis, et quasi plátanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Sicut cinnamomum et bálsamum aromatízans odorem dedi; quasi myrrha electa, dedi suavitatem odoris. Tu autem, Domine, miserere nobis.
R.
Deo grátias.

The following Responsory is omitted when the Te Deum is said.

R. Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima: * Quia ex te ortus est sol justitiæ, * Christus, Deus noster.
V. Ora pro populo, intérveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvámen, quicumque célebrant tuam sanctam festivitatem. Quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus Deus noster.
V. Glória Patri.
R. Christus Deus noster.

The Te Deum is not said in the time between Septuagesima and Easter, except on the Feasts of the Blessed Virgin.

Te Deum
Hymn of St. Ambrose and St. Augustine.

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestates:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Sanctus,
Sanctus,
Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis gloriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclesia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Filius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Virginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

The following verse is said kneeling
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Domine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Continue to Lauds (in Christmastide).