Ave Maria, secretly.
V. Deus, † in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Alleluia.
Hymnus
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.Maria, Mater gratiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ
Tu nos ab hoste protégé
Et mortis hora súscipeJesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.
R. Ne tímeas, María.
Psalm 122. Ad te levavi
A prayer in affliction.
Ad te levavi oculos meos, * qui habitas in cælis.
2 Ecce sicut oculi servorum, * in manibus dominorum suorum.
3 Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: * ita oculi nostri ad Dominum, Deum nostrum, donec misereatur nostri.
4 Miserere nostri, Domine, miserere nostri: * quia multum repleti sumus despectione:
5 Quia multum repleta est anima nostra: * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Glória Patri.
Psalm 123. Nisi quia Dominus
The Church gives glory to God for her deliverance from her enemies.
Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel: * nisi quia Dominus erat in nobis,
2 Cum exsurgerent homines in nos, * forte vivos deglutissent nos:
3 Cum irasceretur furor eorum in nos, * forsitan aqua absorbuisset nos.
4 Torrentem pertransivit anima nostra: * forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
5 Benedictus Dominus * qui non dedit nos, in captionem dentibus eorum.
6 Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium.
7 Laqueus contritus est, * et nos liberati sumus.
8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, * qui fecit cælum et terram.
Glória Patri.
Psalm 124. Qui confidunt
God protects the just who have confidence in Him.
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: * non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem.
2 Montes in circuitu ejus: * et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: * ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
4 Benefac, Domine, bonis, * et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: * pax super Israel.
Glória Patri.
R. Ne tímeas, María; invénisti grátiam apud Dóminum: ecce concípies, et páries Fílium. Allelúia.
Capítulum Lucæ. 1, 32—33.
Dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis.
R. Deo gratias.
V. Benedícta tu in muliéribus.
R. Et benedíctus fructus ventris tui.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V. Dómine, exáudi orátionem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Oremus. Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero, Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti; præsta supplícibus tuis, ut qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessíonibus adjuvémur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.









