share | contact |

Little Office

NONE IN CHRISTMASTIDE

Ave Maria, secretly.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Alleluia.

Hymnus

Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, Mater gratiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ
Tu nos ab hoste protégé
Et mortis hora súscipe

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.


R. Ecce María.

Psalm 125. In convertendo
In convertendo Dominus captivitatem Sion: * facti sumus sicut consolati:
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatione.
3 Tunc dicent inter Gentes: * Magnificavit Dominus facere cum eis.
4 Magnificavit Dominus facere nobiscum: * facti sumus lætantes.
5 Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in austro.
6 Qui seminant in lacrimis, * in exsultatione metent.
7 Euntes ibant et flebant, * mittentes semina sua.
8 Venientes autem venient cum exsultatione, * portantes manipulos suos.
Glória Patri.

Psalm 126. Nisi Dominus
Nisi Dominus ædificaverit domum, * in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
2 Nisi Dominus custodierit civitatem, * frustra vigilat qui custodit eam.
3 Vanum est vobis ante lucem surgere: * surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
4 Cum dederit dilectis suis somnum: * ecce hereditas Domini filii: merces, fructus ventris.
5 Sicut sagittæ in manu potentis: * ita filii excussorum.
6 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: * non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Glória Patri.

Psalm 127. Beati omnes
Beati omnes, qui timent Dominum, * qui ambulant in viis ejus.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: * beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans: * in lateribus domus tuæ.
4 Filii tui sicut novellæ olivarum: * in circuitu mensæ tuæ.
5 Ecce sic benedicetur homo, * qui timet Dominum.
6 Benedicat tibi Dominus ex Sion: * et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
7 Et videas filios filiorum tuorum: * pacem super Israel.
Glória Patri.
R. Ecce María génuit nobis Salvatórem, quem Joánnes videns exclamávit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Allelúia.

Capítulum Eccli. 24, 19-20.
In plateis sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa, dedi suavitatem odoris.
R. Deo gratias.
V. Post partum Virgo invioláta permansísti.
R. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V. Dómine, exáudi orátionem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Oremus. Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti: tríbue, quæsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia Sæcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Continue to Vespers.