Ave Maria, secretly.
V. Deus, † in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæula sæculórum.
Alleluia or Laus tibi Domine, Rex æternæ gloriæ.
Hymnus
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.Maria, Mater gratiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ
Tu nos ab hoste protégé
Et mortis hora súscipeJesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.
Ant. O admirábile commércium.
Psalm 53. Deus, in nomine
A prayer for help in distress.
Deus, in nomine tuo salvum me fac: * et in virtute tua judica me.
2 Deus, exaudi orationem meam: * auribus percipe verba oris mei.
3 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam: * et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
4 Ecce enim Deus adjuvat me: * et Dominus susceptor est animæ meæ.
5 Averte mala inimicis meis: * et in veritate tua disperde illos.
6 Voluntarie sacrificabo tibi, * et confitebor nomini tuo, Domine: quoniam bonum est:
7 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: * et super inimicos meos despexit oculus meus.
Glória Patri.
Psalm 84. Benedixisti
Prayer to obtain the complete restoration of Israel.
Benedixisti, † Domine, terram tuam: * avertisti captivitatem Jacob.
2 Remisisti iniquitatem plebis tuæ: * operuisti omnia peccata eorum.
3 Mitigasti omnem iram tuam: * avertisti ab ira indignationis tuæ.
4 Converte nos, Deus, salutaris noster: * et averte iram tuam a nobis.
5 Numquid in æternum irasceris nobis? * aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
6 Deus, tu conversus vivificabis nos: * et plebs tua lætabitur in te.
7 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam: * et salutare tuum da nobis.
8 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: * quoniam loquetur pacem in plebem suam.
9 Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertuntur ad cor.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: * ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia, et veritas obviaverunt sibi: * justitia, et pax osculatæ sunt.
12 Veritas de terra orta est: * et justitia de cælo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem: * et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit: * et ponet in via gressus suos.
Glória Patri.
Psalm 116. Laudate Dominum
Exhortation to praise God.
Laudate Dominum, omnes Gentes: * laudate eum, omnes populi:
2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: * et veritas Domini manet in æternum.
Glória Patri.
Ant. O admirábile commércium! Creátor géneris humáni animátum corpus sumens, de Vírgine nasci dignátus est; et procédens homo sine sémine, largítus est nobis suam Deitátem.
Capitulum Cant. 6, 9.
Quæ est ista, quæ progreditur, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
R. Deo gratias.
V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V. Dómine, exáudi orátionem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Oremus. Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri præmia præstitísti; tríbue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum; Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.









