TERCE IN ADVENT

Ave Maria, secretly.

V. Deus, in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæula sæculórum.
Alleluia or Laus tibi Domine, Rex æternæ gloriæ.

Hymnus

Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, Mater gratiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ
Tu nos ab hoste protégé
Et mortis hora súscipe

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.


Ant.
Ave María.

Psalm 119. Ad Dominum
A prayer against perfidious enemies.

Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
4 Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
6 Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Glória Patri.

Psalm 120. Levavi oculos
God is the keeper of His servants.

Levavi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
3 Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
4 Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israel.
5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
6 Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
7 Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
8 Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Glória Patri.

Psalm 121. Lætatus sum
Joy of the pilgrim entering Jerusalem.

Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Jerúsalem.
3 Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cujus participátio ejus in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israel ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes in judício, * sedes super domum David.
6 Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
7 Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
8 Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
9 Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.
Glória Patri.
Ant. Ave María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúia.

Capítulum Isa. 11.
Egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini.
R.
Deo gratias.

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
V. Dómine, exáudi orátionem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Oremus. Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero, Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti; præsta supplícibus tuis, ut qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessíonibus adjuvémur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Continue to Sext.